英语英语 日语日语 韩语韩语 法语法语 西班牙语西班牙语 意大利语意大利语 阿拉伯语阿拉伯语 葡萄牙语葡萄牙语 越南语越南语 俄语俄语 芬兰语芬兰语 泰语泰语 丹麦语 丹麦语 对外汉语 对外汉语
返回首页
当前位置:首页 »德语阅读 » 德语故事 » 格林兄弟《德国神话》 » 正文

ABERGLAUBE

时间:2014-11-13来源:互联网 字体:[ | | ]  进入德语论坛
(单词翻译:双击或拖选) 标签: ABERGLAUBE
A. Aus einer predigt des heiligen Eligius (geb. 588. † 659) mitgetheilt in der vita Eligii von Audoenus rotomagensis († 683 oder 689), abgedruckt bei D'achery spicileg. tom. 5. ed. paris. 1661 p. 215–219.
(libr. 2. cap. 16.) Ante omnia autem illud denuntio atque contestor, ut nullas Paganorum sacrilegas consuetudines observetis, non caraïos (caragios), [Fußnote] non divinos, non sortilegos, non praecantatores, nec pro ulla causa aut infirmitate eos consulere vel interrogare praesumatis, quia qui facit hoc malum statim perdit baptismi sacramentum. Similiter et auguria vel sternutationes nolite observare, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes attendatis, sed, sive iter seu quodcunque operis arripitis, signate vos in nomine Christi, et symbolum, et orationem dominicam cum fide et devotione dicite, et nihil vobis nocere poterit inimicus. Nullus Christianus observet, qua die domum exeat, vel qua die revertatur, quia omnes dies deus fecit; nullus ad inchoandum opus diem vel lunam attendat; nullus in kal. Jan. nefanda aut ridiculosa, vetulas aut cervulos, [Fußnote] aut jotticos (al. ulerioticos) faciat, neque mensas super noctem componat, neque strenas aut bibitiones superfluas exerceat. Nullus Christianus in puras (al. pyras) credat, neque in cantu sedeat, quia opera diabolica sunt; nullus in festivitate S. Joannis vel quibuslibet sanctorum solemnitatibus solstitia aut vallationes (? balationes), vel saltationes aut caraulas (i. e. choraulas) aut cantica diabolica exerceat. nullus nomina daemonum, aut Neptunum, aut Orcum, aut Dianam, aut Minervam, aut Geniscum, aut ceteras ejusmodi ineptias credere aut invocare praesumat. Nullus diem Jovis absque festivitatibus sanctis, nec in majo, nec ullo tempore in otio observet, neque dies tiniarum vel murorum, aut vel unum omnino diem, nisi tantum dominicum. Nullus Christianus ad fana, vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores, aut ad cellos vel per trivia luminaria faciat, aut vota reddere praesumat; nullus ad colla vel hominis vel cujuslibet animalis ligamina dependere praesumat, etiamsi a clericis fiant, et si dicatur quod res sancta sit et lectiones divinas contineat, quia non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli. Nullus praesumat lustrationes facere, nec herbas incantare, neque pecora per cavam arborem vel per terram foratam transire, quia per haec videtur diabolo ea consecrare. Nulla mulier praesumat succinos ad collum dependere, nec in tela vel in tinctura sive quolibet opere Minervam vel infaustas ceteras personas nominare; sed in omni opere Christi gratiam adesse optare et in virtute nominis ejus toto corde confidere. Nullus, si quando luna obscuratur, vociferare praesumat, quia deo jubente certis temporibus obscuratur; nec luna nova quisquam timeat aliquid operis arripere, quia deus ad hoc lunam fecit, ut tempora designet et noctium tenebras temperet, non ut alicujus opus impediat, aut dementem faciat hominem, sicut stulti putant, qui a daemonibus invasos a luna pati arbitrantur. Nullus dominos solem aut lunam vocet, neque per eos juret, quia creatura dei sunt el necessitatibus hominum jussu dei inserviunt. Nullus sibi proponat fatum vel fortunam, aut genesin, quod vulgo nascentia dicitur, ut dicat ›qualem nascentia attulit, taliter erit‹. quia deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. praeterea quoties aliqua infirmitas supervenerit, non quaerantur praecantatores, non divini, non sortilegi, non caragi, nec per fontes aut arbores vel bivios diabolica phylacteria exerceantur. –
Ante omnia ubicumque estis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio verba turpia et luxuriosa nolite ex ore vestro proferre. – Ludos etiam diabolicos et vallationes (? ballationes, i. e. saltationes) vel cantica gentilium fieri vetate, nullus haec christianus exerceat quia per haec paganus efficitur, nec enim justum est ut ex ore christiano – cantica diabolica procedant. – Nulli creaturae praeter Deo et sanctis ejus venerationem exhibeatis, fontes vel arbores, quos sacros vocant, succidite; pedum similitudines, quos per bivia ponunt, fieri vetate et ubi inveneritis igni cremate, per nullam aliam artem salvari vos credatis, nisi per invocationem et crucem Christi. Nam illud quale est, quod si arbores illae, ubi miseri homines vota reddunt, ceciderint, nec ex eis ligna ad focum sibi deferunt? Et videte quanta stultitia est hominum, si arbori insensibili et mortuae honorem impendunt et Dei omnipot. praecepta contemnunt.
– – Nullus se inebriet, nullus in convivio suo cogat alium plus bibere quam oportet – nullus vel in qualibet minima causa diaboli sequatur adinventiones, nullus sicut dictum est observet egrediens aut ingrediens domum, quid sibi occurrat, vel si aliqua vox reclamantis fiat, aut qualis avis cantus garriat vel quid etiam portantem videat, quia qui haec observat ex parte paganus dignoscitur. – si quos cognoscitis vel occulte aliqua phylacteria exercere, expedit ut nec cibum cum eis sumatis neque ullum consortium apud eos habeatis. –
Omni die dominico ad ecclesiam convenite, et ibi non causas, non rixas, vel otiosas fabulas agatis et lectiones divinas cum silentio auscultate. 
顶一下
顶一下
(0)
0%
踩一下
(1)
100%
[查看全部]  相关评论
关键词标签
热门搜索
论坛新贴